Documenti medievali di Potenza tràditi nel volume della Sommaria

date

1418-03-09

title

113. Instrumentum transumptationis

summary

Nicolaus de Ianuardo di Marsico, pubblico notaio, su istanza di Angelo Rotundo, arciprete della chiesa della Ss. Trinità di Potenza, trascrive in pubblica e autentica forma, dopo averli debitamente ispezionati, cinque documenti datati rispettivamente 1291 gennaio 22 (n. 17); 1296 agosto 26 (n. 20); 1303 novembre 1 (n. 24); 1313 marzo 13 (n. 28); 1330 maggio 13 (n. 34).

bibliography

  • ASNa, Regia Camera della Sommaria, Diversi, 1a numerazione, Dip. Somm., I, 309, n. 4bis, cc. 255r-261r, n. 77 [S].

teibody

(c. 255r) In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno a nativitate eius millesimo quatricentesimo ottavo decimo, regnante serenissima domina nostra domina Ioanna secunda Dei gratia Ungarie, Hierusalem, Sicilie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Galitie, Cumanie, Lodomerie, Bulgarieque regina , Provincie, Forcalquerii ac Pedimontis comitissa, regnorum vero eius anno quarto feliciter amen, die nono mensis martii, undecime inditionis, apud civitatem Marsici.

Nos notarius Nicolaus de Michaele ipsius civitatis Marsici annalis iudex, Nicolaus de Ianuardo de preditta civitate Marsici puplicus ubilibet per totum regnum Sicilie regia autoritate notarius et subscripti testes ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto puplico transumptationis instrumento declarantea fatemur, notumfacimus atque testamur quod preditto die dum vocati, rogati et coadunati essemus ante ecclesiam Sante Marie de Plano de ditta civitate Marsici, ad petitionis instantiam honesti viri donni Angeli Rotundi archipresbiteri ecclesie Sante Trinitatis de Potentia ad certa ‹infrascripta› instantia, idem dopnus Angelus asseruit coram nobis sua interesse, pro suis et ditte ecclesie Sante Trinitatis commoditatibus obtinendis, eum oportere instrumenta subscripta transuntare, quam instanter ac instantissime petiit, nostrum super hoc predittorum iudicis et notarii officium inplorando, ut per nos ditta subscripta instrumenta intuerentur et respicerentur ipsisque inspettis rescriberentur, transumptentur et in puplicam formam redigerentur de verbo ad verbum velut facere videbitur; que idem prenominatus archipresbiter, presentialiter et in promptu coram nobis et subscriptis testibus presentavit scripta // (c. 255v) quidem in carta membrana que vidimus, legimus et diligenter inspeximus, non invenimus rasa, non cancellata, non interlineata, nec aliqua eorum parte suspetta, sed prorsus omni vitio et suspitione carentia, sed penitus existentia in pristina eorum forma, omni carente vitio sive fraude; cumque ipsius archipresbiteris suas predittas preces intuentes et cognovimus fore iustas, preditta subscripta instrumenta transumptavimus, transcripsimus et in presenti publica forma duximus et decrevimus transumptari, ut robur exinde fidei in posterum et ubicumque prefato archipresbitero vel alteri pro parte ditte ecclesie presentium ostensori valeat adhiberi, nihil in ipsis vel de ipsis addito vel mutato vel aliter subtrattum dumtaxat, sed de verbo ad verbum ut est dittum transumptavimus in hac forma; quorum quidem transumptorum series et tenor per omnia talis est: (si veda doc. n. 17). Alterius instrumentum talis est: (si veda doc. n. 20). Tenor alterius instrumenti talis est (si veda doc. n. 24); tenor alterius instrumenti talis est (si veda doc. n. 28); tenor alterius instrumenti talis est (si veda doc. n. 34). In cuius rei testimonium et tam ad certitudinem quorum interest ad presens et in posterum posset interesse quam ad prefati archipresbiteri et prenominate ecclesie Sante Trinitatis vel alterius eius nomine efficacem cautelam et securitatem, de transumptatione dittorum instrumentorum presens instrumentum publicum exinde fattum est per manus mei preditti notarii, meo solito signo signatum ac subscriptionibus et subsignationibus preditti iudicis et infrascriptorum testium roboratum.

Così S per instrumenta Così S per igitur Così S per transumptarentur Così S per reducerentur Così S per cuiusque

Quod autem superius in tertio decimo virgulo ubi legitur «nonagesimo» interlinaetum est et emendatum, non noceat, non viciat quia non vitio accidit, sed potius // (c. 261v) ex errore et ego idem notarius scripsi et interlineavi anno, die, loco, mense et inditione predittis. (SN) † Ego notarius Nicolaus de Michaele qui supra annalis iudex testis sum Ego Masellus Capanus testis sum Ego notarius Antonius de Marta testis sum Ego notarius Nicolaus Fulganus testis sum Ego notarius Angelus de Michaele testis sum

Così S per Fulgarino (da docc. coevi)

notes alpha

    notes int