Documenti medievali di Potenza tràditi nel volume della Sommaria

date

1418-03-09

title

114. Instrumentum transumptationis

summary

Nicola de Ianuardo di Marsico, pubblico notaio, su istanza di Angelo Rotundo, arciprete della chiesa della Ss. Trinità di Potenza, trascrive in pubblica e autentica forma, dopo averli debitamente ispezionati, quattro documenti datati rispettivamente 1327 maggio 25 (n. 30); 1328 ottobre 30 (n. 32); 1328 febbraio 6 (n. 31); 1339 febbraio 16 (n. 42).

bibliography

  • ASNa, Regia Camera della Sommaria, Diversi, 1a numerazione, Dip. Somm., I, 309, n. 4bis, cc. 261v-269v, n. 78 [S].
  • Originale: ASDPz, Pergamene della chiesa della Ss. Trinità di Potenza, n. 74 [A].

teibody

(c. 261v) In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno a nativitate eius millesimo quatrigentesimo ottavo decimo, regnante seresissima domina nostra domina Ioanna secunda Dei gratia Ungarie, Hierusalem, Sicilie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Galitie, Comanie, Lodomerie, Bulgarieque regina , Provincie, Forcalquerii ac Pedimontis comitissa, regnorum vero eius anno quarto feliciter amen, die nono mensis martii, undecime inditionis, apud civitatem Marsici.

Nos notarius Vittorius de Marta ipsius civitatis Marsici annalis iudex, Nicolaus de Ianuardo de preditta civitate Marsici puplicus ubilibet per regnum Sicilie regia autoritate notarius et subscripti testes ad hoc // (c. 262r) specialiter vocati et rogati, presenti scripto puplico declarando notumfacimus, fatemur atque testamur quod preditto die dum vocati et rogati et coadunati essemus ante ecclesiam Sante Marie de Plano de ditta civitate Marsici, ad petitionis instantiam honesti viri donni Angeli Rotundi archipresbiteris ecclesie Sante Trinitatis de Potentia ad certa infrascripta instrumenta, idem archipresbiter asseruit coram nobis quibus supra sua interesse pro suis et ditte ecclesie Sante Trinitatis commoditatibus obtinendis, eum oportere ditta subscripta instrumenta transumptare; igitur instanter et instantissime petiit, nostrum super hoc predittorum iudicis et notarii offitium implorando, ut per nos ditta subscripta instrumenta intuerentur et respicerentur ipsisque inspettis rescriberentur, transumptarentur et in presentem puplicam formam reddicerentur de verbo ad verbum, velut facere videbitur; que idem prenominatus archipresbiter presentialiter et in promptu coram nobis et subscriptis testibus presentavit scripta quidem in cartis membranis, que legimus et diligenter inspeximus et non invenimus in aliqua eorum parte suspetta vel vitiata, sed omni prorsus vitio et suspitione carentia, sed penitus existentia in pristina eorum forma, omni carente vitio sive fraude; cuiusque ipsius archipresbiteris suas porrettas preces intuentes et cognovimus fore iustas, preditta instrumenta transcripsimus, transumptavimus et in presentem publicam formam duximus // (c. 262v) et decrevimus transumptari ut robur exinde fidei inposterum et ubicumque prefato archipresbitero vel alteri pro parte ditte ecclesie presentium ostensori valeat adhiberi, nihil in ipsis vel de ipsis addito vel diminuto vel aliter subtrattum dumtaxat, sed de verbo ad verbum ut est dittum transumptavimus in hac forma. Quorum quidem instrumentorum series et tenor per omnia talis est: (si veda doc. n. 30); tenor alterius instrumenti talis est (si veda doc. n. 32); tenor alterius instrumenti talis est (si veda doc. n. 31); tenor alterius instrumenti talis est (si veda doc. n. 42).

A Antonius A declarantes A reducerentur A aliquatenus

In cuius rei testimonium et tam ad certitudinem quorum interest ad presens et in posterum poterit interesse quam prefati archipresbiteri vel alterius pro parte ditte ecclesie Sante Trinitatis efficacem cautelam et securitatem, de transumptatione dittorum testamentorum presens instrumentum publicum exinde fattum est per manus mei preditti notarii, meo solito signo signatum, nostrum qui supra iudicis et subscriptorum // (c. 269v) testium subscriptionibus et subsignationibus roboratum. (SN) † Ego notarius Antonius de Marta qui supra annalis iudex manu propria Ego Masellus Capanus testis sum Ego notarius Nicolaus de Nitardo testis sum Ego notarius Nicolaus Fulginus testis sum Ego notarius Angelus de Michaele testis sum

A Fulgarinus

notes alpha

    notes int