Documenti medievali di Potenza tràditi nel volume della Sommaria

date

1330-05-13

title

34. Instrumentum venditionis di Ruggero Silvestro e Nicola de Pixitella, fratelli, in favore di Canio de Carruba

summary

Ruggero Silvestro e Nicola de Pixitella di Potenza, fratelli, vendono a Canio de Carruba della stessa terra, un appezzamento di terreno ubicato nel tenimento di Potenza in contrada Vallone del Sorbo, al prezzo di un’oncia e quindici tarì di carlini d’argento; è stabilita per i contravventori una pena pari a due once d’oro.

bibliography

  • Inserto in doc. n. 113, ASNa, Regia Camera della Sommaria, Diversi, 1a numerazione, Dip. Somm., I, 309, n. 4bis, cc. 255r-261r, n. 77 [S].

teibody

Anno dominice incarnationis millesimo tricentesimo trigesimo, regnante domino nostro Roberto Dei gratia gloriosissimo rege Hierusalem, Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue, Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis comite, regnorum vero eius anno vicesimo secundo feliciter amen, die tertio decimo madii, tertie decime inditionis, apud Potentiam.

Nos Matheus de Madio annalis iudex civitatis Potentie, Nicolaus de Soldano puplicus ubilibet per regnum Sicilie regia autoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto puplico fatemur quod in nostri presentia constituti Rogerius Silvester et Nicolaus de Pixitella, fratres, de Potentia, vendiderunt et per fustis traditionem assignaverunt, iure proprio et inperpetuum, Canioni de Carruba de eadem terra Potentia, ibidem presenti et pro se et suis heredibus recipienti et ementi, petiam unam terre site in tenimento Potentia in contrata Valloni de Sorbo, cuius dixit ‹sic› hos fore confines: a primo latere est dittus vallonus, a secundo et tertio tenet dittus emptor, a quarto, videlicet a parte superiori ditte terre, tenent ecclesia Santi Demetrii et Iacobus de sire Pascali et si qui alii sunt confines, ad habendum, tenendum, possidendum, vendendum, donandum, permutandum nec non et quocumqe modo // (c. 260v) voluerint alienandum dittam petiam terre, cum accessibus et egressibus suis omnibusque iuribus et pertinentiis suis; pro qua ditti venditores confexi et contenti fuerunt se presentialiter et integraliter recepisse et habuisse ab eodem emptore, nomine pretii in carlenis argenti, sexaginta per unciam computatis, unciam unam et tarenos quindecim ponderis generalis, totum videlicet pretium venditionis ipsius, renunciantes exceptioni non solute, non numerate, non tradite et non assignate sibi preditte pecunie, non ponderati seu eletti argenti, legi ressissorie qua deceptis ultra dimidiam dupli pretii subvenitur et omni alii legum auxilio quo vel quibus ‹possit› ditta possessio, venditio seu scripti huius tenor in aliquo annullari. Promittens ditti venditores per se suosqus heredes ditto emptori pro se suisque heredibus stipulanti dittam venditionem, confexionem et omnia et singula supraditta firma et rata habere perpetuo et tenere et nunquam contrafacere vel venire per se vel alium, aliqua ratione vel causa, de iure vel de fatto, sub pena unciarum auri duarum, medietate reginali curie et altera medietate ditto emptori vel suis heredibus persolvenda, me preditto notario publico quod parte ditte curie et preditto emptore et suis heredibus legitime stipulantibus penam ipsam; qua soluta vel non, preditta omnia et singula firma perdurent, iurantes // (c. 261r) nihilominus ad Santa Dei quatuor Evangelia corporaliter tatta predittam venditionem omniaque et singula subscripta firma et rata eidem emptori habere perpetuo et tenere et nunquam contrafacere vel venire, per se vel alium loco sui.

Così S per pro

Et taliter ego idem Nicolaus de Soldano puplicusut supra notarius hoc instrumentum scripsi qui predittis interfui et meo solito signo signavi † Ego Matheus de Madio civitatis Potentie iudex qui supra † Ego Girardus de Carruba testis interfui † Ego Matheus de Pluibella interfui † Ego presbiter Lombardus de Palma interfui

notes alpha

    notes int