Nos Petrus Salicus iudex Potentie
, Angelus de Bonopari publicus eiusdem terre notarius et testes subscripti ad hoc vocati specialiter et rogati, presenti scripto puplico notumfacimus et testamur quod constituti in nostri presentia Tomasius de Albano et Franciscus de Albano de filli et heredes condam Guillelmi de Albano, // (c. 338v) habitatores Potentie, ex parte una et Raymundus de Raymundo, habitator Potentie, ex altera, preditti Tomasius et Franciscus vendiderunt et tradiderunt et per fustis traditionem assignaverunt eidem Raymundo omnes terras suas quas tenent et possident, que fuerunt ditti condam Guillelmi de Albanopatris eorum, sitas et positas in tenimento Potentie in contrata ‹[que dicitur [R]ivisco›
, quarum ab una parte est via publica, a secunda parte tenet Andreas de Albano mediante limite, a tertia parte tenet Romeas
‹quo]ndam ..................................]› et ab alia parte tenet Girardus de Quinta Lavia
, mediante similiter limite, et si qui alii sunt confines. Has autem terras preditti ‹sic› ‹qualiter sunt [prescriptis finibus circumdatas per designata latera quatuor, una› cum omnibus accesionibus et ingressionibus suis eidem magistro Raymundo, ut dittum est, vendiderunt et tradiderunt pro unciis duabus et tarenis quindecim in bonil argenti assignatism per unciam computatis; quas quidem uncias duas et tarenos quindecim preditti Tomasius et Franciscus, in nostri qui supra presentia, manualiter receperunt et integre habuerunt nomine quo supra; quapropter preditti venditores vendiderunt et tradiderunt eidem Raymundo, quam eius heredibus, liberam et omnimodam potestam et plenariam tenendi, possidendi, vendendi, donandi, permutandi nec non et quocumque modo voluerint alienandi terras // (c. 339r) predittas, promittentes preditti Tomasius et Franciscus, per se et suos heredes, eidem Raymundo, pro se et suis heredibus stipulanti, litem vel controversiam ipsi Raymundo vel suis heredibus de dittis terris ullo tempore non inferre nec inferenti consentire, sed ipsas terras tam in proprietate quam in possessione ipsi Raymundo et suis heredibus ab omni homine defendere, authorizare et disbrigare et predittam venditionem et omnia et singula perpetuo firma et rata habere et tenere et non contrafacere vel venire, per se vel alium, aliqua causa vel ingenio, de iure vel de fatto, sub pena unciarum ‹auri› quatuor, medietate curie reginali si secus inde fieret applicanda et reliqua medietate ipsi Raymundo emptori vel eius heredibus, me preditto notario pro parte ipsius curie ac ditto Raymundo pro se et suis heredibus penam ipsam legitime et solemniter stipulantibus; et pena soluta vel non, preditta omnia et singula in suo robore perseverent. Maioris quoque securitatis causa, preditti Tomasius et Franciscus eidem Raymundo ad santa Dei evangelia corporaliter tatta per eos / iuraverunt predittaq omnia et singula observare et quodlibet predittorum et facere ab omnibus observari. /
A Perrus Saliens
Assente in A
A filii
A Rogerius
A quarta
A Quintaluna
A dederunt
Nell’originale è presente una lacuna, di piccole dimensioni, circondata da forte imbrunimento e perdita della scrittura; sono tuttavia leggibili le lettere ivisco, che fanno senza riferimento al toponimo Rivisco; la nota tergale recita «Instrumentum de terre et la contrata non se pote legere / per causa che la carta ey quastata, ma par(e) che dica / Arrivisco»).