Documenti medievali di Potenza tràditi nel volume della Sommaria

date

1369-12-30

title

65. Instrumentum venditionis di Angelo del fu Angelo de Bono Infante in favore di Giacomino de Todaro Greco

summary

Angelo de Bono Infante di Potenza vende a Giacomino de Todaro Greco della stessa città, al prezzo di un’oncia e sei tarì di carlini d’argento, tutte le terre ovvero i vinealia da lui posseduti nel tenimento della città di Potenza, in località Petra Reculsa; in caso di violazione di quanto stabilito, è fissata una pena pari al doppio della somma pagata.

bibliography

  • ASNa, Regia Camera della Sommaria, Diversi, 1a numerazione, Dip. Somm., I, 309, n. 4bis, cc. 427v-430r, n. 129 [S].

teibody

(c. 427v) In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno a nativitate eius millesimo trecentesimo septuagesimo, regnante serenissima domina nostra Iohanna Dei gratia Hierusalem et Sicilie regina, ducatus Apulie et principatus Capue, Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis comitissa, regnorum vero eius anno vicesimo septimo feliciter a[men], die penultimo mense ‹sic› decembris, octave inditionis, apud civitatem Potentie.

Il documento, sotto l’anno 1370, va ricondotto all’anno precedente, coerentemente con il ciclo indizionale (espresso in stile bizantino); il ventisettesimo anno di regno della regina Giovanna I coincise con l’anno 1369, sia che si ipotizzi il computo per anni interi, sia che si considerino gli anni incipientes abbreviati (trattandosi di un documento rogato il 30 dicembre).

Nos Angelus de Bono Pari de eadem civitate Potentie ipsius civitatis annalis iude , Antonius notarii [P]erri de terra Cvani per provincias Terre Laboris , comitatus Molisii , Principatus citra , ultraque serras Montorii, Basilicate et totius ducatus Calabrie publicus regia et reginali authoritate notarius et subscripti testes ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto // (c. 428r) publico instrumento notumfacimus et testamur quod in nostri presentia constitutus Angelus, filius et heres condam magistri Angeli de Bono Infante de eadem civitate Potentie, non vi, non metu ductus nec aliquibus suasionibus circumventus, ut dixit, sed sua gratuita et spontanea voluntate, sicut sibi utile et expediens visum fuit, vendidit et alienavit et per fustis tradicionem assignavit iure proprio, in presenti et inpepetuum Iacobino de Todaro Greco de eadem civitate Potentie, ibidem presenti, ementi et recipienti pro se et suis heredibus, terras omnes seu vinealia quas et que habere, tenere et possidere dixit in territorio dicte civitatis Potentie, in loco ubi dicitur Petra Repulsa; in f[i]n(e) a parte superiori est terra ecclesie Sancti Girardi, terra dicti emptoris, ab alia parte sunt terre Trippi Millarani et Nicolai Stalloni mediante quintana vicinali, ab alia parte seu latere est vinea Mathei de Angesfa ‹sic› et vinea ecclesie Sancte Crucis, a parte vera inferiori est vineale lucificulorum et si qui alii sunt confines. Et dictus venditor prefactum emptorem pro se et suis // (c. 428v) heredibus in corporaliter possessionem dittarum terrarum seu vinealium coram nobis per fustem induxit ad verum dominium et proprietatem ipsius eonpris et heredum suorum ad habendum, tenendum, possidendum, vendendum, permutandum nec non et quocumque modo predictus emptor et sui heredes voluerunt alienare, cum viis suis in dictis terris seu vinealibus intrandi et exeundi atque cum omnibus aliis iuribus et pertinentiis earum eis pertinentibus quovis modo. Pro qua venditione dictus venditor coram nobis confexus et contentus fuit se habuisse et manualiter recepisse a dicto emptore nomine precii in carlenis argenti, sexaginta per unciam computate ‹sic›, unciam unam et tarenos sex ponderis generalis, totum scilicet pretium venditionis ipsius; promittens dictus venditor per se et suos heredes dicto emptori pro se et suis heredibus stipulanti, litem et controversiam vel questionem aliquam de dictis terris seu vinealibus ullo unquam tempore non reficere nec inferenti consentire vel assentire, sed dictas terras seu vinealia eidem emptori et suis heredibus ab omni homine et persona quacumque legitime defendere, guarentire, disbrigare et de evitione teneri et dictam venditionem // (c. 429r) et omnia et singula supradicta et infrascripta ratam et firmam habere et tenere et nunquam contrafacere vel venire, per se et suos heredes aut aliquos quovis modo, in iudicio vel extra iudicium, de iure vel de facto, aliqua occasio ‹sic›, modo, ingenio sive tractatu, sub pena dupli precii supradicti, cum pen(e) medietas regali curie vel alteri cui reclamatio facta fuerit applicetur et altera medietas dicto emptori et suis heredibus per/olvatur tociens et quociens fuerit exinde quomodolibet contraveneruntm, me predicto notario tamquam persona publica pro parte dicte curie et dicto emptore pro se et suis heredibus a prefato venditore sollepniter stipulantibus penam ipsam. Qua pena comissa vel non comissa, exapta vel non exapta seu gratiose remissa [pres]ens nihilominus instrumentum cum omnibus que [in se] continet in suo semper robore et efficatia perseveret, cum refecione damnorum interesse et expensarum litis et extra que fuerunt Così S per propterea quoquomodo. Et renunciavit super hiis dictus venditor voluntarie et expresse, pro cautela dicti emptoris et heredum suorum, exceptioni doli mali, vix, metus et in factum presentis non // (c. 429v) sic celebratus Così S per contractus, exceptioni deceptionis et fraudis reique predicto modo non geste vel aliter habite quam superius continetur et est expressum, excessioni Così S per dicte non numerate pecunie, non solute, non habite et non recepte ac non boni argenti, legi resissorie qua deceptis ultra dimidiam iusti precii subvenitur et omnibus auxiliis et beneficiis omnium iurium atque legum ‹civilium› et canonicum Così S per, specialiter iurisdicionis generalem renunciacionem non valere et iuri per quod cavetur quod dicto iuri renunciari non possit, quibus et propter que dicta venditio et confexio et scripti huius tenor possint in aliquo minui vel infringi. Pro quibus omnibus et singulis attendendis et inviolabiliter observadis, quod que predicta omnia et singula vera sunt, dictus venditor prefacto emptori [presen]ti et recipienti coram nobis corporaliter t[actis] p[re]stitita ad sacta Dei evangelia corporaliter iuramentum; et voluerunt dicti contrahentes quod si aliqua iuris sollepnitas in presenti instrumento deficeret, tacite et expresse intelligatur in eo et totiens refici possit et emendari ad consilium sapientis quotiens opus erit, veritate Così S per substantia non mutata. Unde ad futuram memoriam et tam dicti emptoris // (c. 430r) eiusque heredum cautela presens publicum instrumentum exinde factum est, scriptum per manus nostri predicti notarii, signis ‹et› subscriptionibus mei qui supra iudicis et subscriptorum testium roboratum.

Così S per Dyani (corretto da docc. coevi) Così S, forse per Grippi Così S verosimilmente in luogo del nome di un privato Così S per corporalem Così S per emptoris Così S per alienandum Così S per inferre Così S per que

Quod scripsi ego predictus notarius qui premissis rogatus interfui et solito signo signavi. Ego Angelus de Anpari annalis iudex dicte civitate Potentie qui supra Ego presbiter Andreas de notario Andrea archidiaconus Potentie interfui Ego presbiter Nicolaus de Carruba cantor Potentinus testis interfui Ego presbiter Dionisius de Marciosa canonicus Potentinus interfui Ego presbiter Demedus de Graitio testis interfui

Così S per Bonopari Così S qui, in docc. coevi Mariosa Così S qui, in docc. coevi Demetrius de Gratioso

notes alpha

    notes int