Documenti medievali di Potenza tràditi nel volume della Sommaria

date

1375-02-18

title

71. Instrumentum venditionis di Margherita in favore di Angelo Falifoco di Potenza

summary

Margherita vedova del fu Giovanni Greco di Potenza, iure Romano vivens, vende ad Angelo Falifoco di Potenza una terra sita nel tenimento di Potenza in contrada Gallulini ‹ovvero Gattulini›, al prezzo convenuto di nove once in carlini d’argento, di cui otto once e tre tarì sono consegnati alla venditrice contestualmente alla vendita, mentre ventiquattro tarì sono stati da lei ricevuti in precedenza.

bibliography

  • ASNa, Regia Camera della Sommaria, Diversi, 1a numerazione, Dip. Somm., I, 309, n. 4bis, cc. 61r-62v, n. 18 [S].

teibody

In nomine Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi, anno a nativitate eius millesimo tricentesimo septuagesi[mo] [q]uinto, regnante serenissima domina nostra Ioanna Dei gratia regina Hierusalem et Sicilie, ducatus Apuleę et principatus Capue, Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis comitissa, regnorum vero eius anno tricesimo tertio feliciter am[en], die ottavo decimo mensis februarii, tertie decime indittionis, apud civitatem Potentie.

[Nos] Adinolfus de Stampis de Potentia, civitatis eiusdem Potentie annalis iu[d]ex, Matthias Cappellus de Auletta puplicus ubilibet per provintias >, [Principat]us citra et ultra serras Montorii et Basilicate reginali au[toritate notar]ius et subscripti testes ad hoc specialiter vocati et rogati presenti [scripto puplico notum]facimus et testamur quod Margarita mulier, relitta quondam [Ioannis Greci de Potentia in no]stri presentia constituta, ex parte una, et An[gelus Falifocus ...] habitator Potentie ex parte altera, [predicta vero Mar]garita, mero iuro Romano vivente, ut ceteri homines et mulier[es civitatis] ipsius Potentie ab antiquo vixerunt et vivunt, non vi, d[o]lo nec metu [co]atta nec aliqua suasione indutta, sed sua bona mera et spontanea vo[l]untate, ut dixit, vendidit, traddidit, alienavit et per fustem assigna[vit i]ure proprio et inperpetuum ditto Angelo Faliforo ibidem presenti, pr[o se] et suis heredibus recipienti et stipulanti, terras suas quas habet in tenimento civitatis ipsius, in contrata Gallulini , pro unciis novem in carolenis argenti, sexagint[a] per unciam et duobus pro tareno q[uo]l[ib]et conputatis, regni et iusti ponderis generalis, [de qui]bus quidem unciis novem in carlenis, ut supra, ditta Margarita venditrix presentialiter et manualiter [rece]pit et habuit a ditto Angelo emptore uncias otto et tarenos sex regni ponderis, // (c. 61v) ut supra, et sponte conf[essa est] recepisse ab [eo]dem Angelo tarenos viginti quatuor, totum scilicet [pret]ium venditio[nis] ipsius. Quam terram ipsam preditta venditrix hos dixit f[ore fines], videlicet: ab una parte sunt t[erre] notarii / Ma[...]ia de [...]roa, ab alia parte sunt terre Santi Luce, ab alia parte sunt terre quondam Angeli [.....] Butterii mediante vallone et ab alia parte / sunt terre [...............] et si qui alii sunt confines; quas quoque terras emerat ipsa Margarita […………………………………] ve[n]ditrix seu Fisotta de Melfia nomine et pro parte [................................] Ioannutio de Landulfo de Santa Sufia et Ruchi ea [..............................] quoddam puplico instrumento inde confetto per manus m[……..............]. Quapropter prenominata Margarita ven[ditrix dicto emptori de]dit ac heredibus suis plenariam et omnimodam [potestatem d]onandi, permutandi nec non et quocumque [modo voluerit alienandi terram ipsam]. Promittens insuper ipsa venditrix per s[e su]osque heredes ipsi emptori pro [s]e et suis heredibus stipulanti, litem ve[l] controversiam ipsi emptori v[e]l suis heredibus ullo umquam tempore n[on i]nferre nec inferenti consentire, immo terras ipsas tam in proprietate [quam i]n possessione ab omni homine legitime defendere et autorizare et disbrigare et in nullo contra facere vel venire, per se vel alium vel alios, aliqua ratione vel causa, de iure vel de fatto, in iudicio vel extra iudicium, iure ordinario vel extraordinario, canonico vel civili, obligans se suosque hered[es] ad [p]enam dupli ipsius pecunie quantitatis, medietate silicet ipsius pene curie ducali ‹sic› [.............................] vel illi curie ubi exinde f[ue]rit reclamatio fatta et reliqua medietate ipsi emptori et suis heredibus si secus inde fieret applicanda, me preditto notario puplico pro parte ditte curie // (c. 62r) et q[uor]um interest [et] poterit inte[sse] p[e]nam i[psa]m [so]llempniter et legitime stipulanti; qua pena soluta ve[l non] sol[u]ta aut gratiose remissa, presens contrattus suum robbur obtineat […]nominatis et totiens exigatur penam ipsam quotiens fuerit contra premissa vel aliquod premissorum modo aliquo contraventum vel contra[fattum .....]; renuntians expresse ditta venditrix exceptioni doli, vis, metus et infatt[um], b[e]neficioa restitutionis in integrum, legi sensimus, except[ion]i non pondera[te] pecunie, non eletti argenti, ecceptioni non receptorum dittorum tarenorum viginti quatuor, rei aliter geste quam superius est expressum legique dicenti g[eneralem] renuntiationem non valere et penam in contrattibus non opponi et appositam non [exi]gi et generaliter omnibus aliis et legum auxiliis, scriptis et non scriptis, litteris, privilegiis quibuscumque impetratis et impetrandis quibus posset [co]ntra premissa venire vel aliquod premissorum vel modo aliquo se tueri; c[er]tiorata prius per nos que et quales essent ipsas renuntiationes benefi[cii et] iuris et legum auxilia quibus se posset iuvari. Et voluit ditta v[en]di[trix] quod si in presenti contrattu e(ss)et aliqua iuris sollempnitas tacita vel obmissa, quod ad cautelam et robur preditti emptoris et heredum suorum, illa sollempnitas tacite subintelligatur et sic pro expresse posita atque ditta, quodque de premissis omnibus semel, bis et quotiens opus fuerit possit refici puplicum instrumentum ad consilium sapientis, veritatis substantia non mutata. Et ad mayorem [cautelam] pr[e]fata Margarita ad man[us] preditti Angeli emptoris iuravit ad santa Dei evangelia corporaliter man[u tat]ta omnia supraditta et infrascripta inviolabiliter observare et quodlibet premissorum (c. 62v) facere ab omnibus ob[ser]vare; [et .......] ad futuram memoriam et ditti Angeli emptoris et heredum suorum cautelam [fattum] est exinde presens puplicum instrumentum per manus mei preditti notarii, meo solito signo signatum, signo et subscriptione mei qui supra iudicis [et] signis et subscriptionibus testium roboratum.

Così S, in docc. coevi Falifoco Così S per Gattulini (da docc. coevi) Così S per firmitatis Così S per Sancimus

Quod scribsi ego predittus notarius qui [premissis] omnibus rogatus interfui et meo solito signo signavi; quod autem superius i[nter]lineatum est et legitur «doli» non noceat, quia accidit mihi notario non vitio, sed errore, unde pro autentico habeatur. Quod scribsi ego ut supra et superius abrasum apparet et legitur «G[.....]ulini» non noceat quia mihi notario etiam accidit, non vitio sed errore. Quod scribsi ut supra. (SN) Ego Adenolfus de Stampis [a]ccepto qui supra Ego presbiter Antonius de Vitellis testis interfui Ego notarius Franciscus notarii I[a]cobi de Potentia testis interfui et me sub(scrip)si [Ego] diaconus Vicellus‹sic› de Constantia de Ansie ‹sic› testis sum Ego presbiter diaconus Leonardus Nullarino testis sum Ego Masellus Strambus testis sum Ego diaconus Gregorius de Casali Asp(er)o testis interfui

Così S per iudex Così S per Millarino (da docc. coevi)

notes alpha

    notes int