Nos Nardus Sellecha de Nola iuris peritus, Magne regie Curie iudex reginalisque consiliarius et ipsius reginalis Curie iudex appellationum et nullitatum presenteque notario Petrillo de Orlando de Salerno actorum nostre curie notario, nobiscum per reginalem curiam deputato, presenti scripto diffinitive sententie declaramus et notificamus et testamur quod olim, tempore presidatus viri egregii domini // (c. 132v) Antonii de Molisio, ‹militis›, reginalis iustitiarii Basilicate, in curia dicti domini iustitiarii citatus fuit notarius Nicolaus Cortesius de Potentia ut in certo et perentorio termino sibi dato, coram dicto domino ‹nostro› iusticiario et eius curia comparere deberet auditurus quandam petitionem et responsurus super eandem, oblatam per domnum Antonium de Venusio et archipresbiterum Sancti Michaelis, procuratores et yconomos dicte ecclesie electos et confirmatos per episcopum, super restitutionem cuiusdam poxessionis seu territorii siti et positi in loco ubi dicitur Dragonarie. Quo quidem termino veniente, die scilicet vigesimo septimo mensis iulii, quintedecime indictionis, oblata fuit dicta petitio in iudicio et apud acta dicte curie per prefatum donnum Antonium et dictum archipresbiterum Sancti Michaelis, que recepta et admissaextitit per ipsam curiam, cuius petitionis tenor per omnia talis est: «coram vobis egregio et magnifico viro domino Antonio de Molisio reginali iustitiario Basilicate et vestra curia reverenter exponunt viri venerabiles archipresbiter Sancti Michaelis et donnus Antonius de Benusio ‹sic›
, yconomi et procuratores Sancti Michaelis de Potentia, electi quidem per capitulum dicte ecclesie et per dominum episcopum Potentinum confirmati, de quorum confirmatione et yconomitate et procuratione vobis et vestre curie constat seu curie domini episcopi supradicti, dicentes quod cum dicta ecclesia Sancti Michaelis iam pluribus temporibus et diebus habuerit certum territorium seu quandam possessionem seu possessiones // (c. 133r) et terras unde ex quibus oriuntur et transiunt certe fontes et aque defluunt, unde irrigantur diversorum beneficia atque lini, site et posite in territorio civitatis Potentie in loco ubi dicitur alle Dragonare, iuxta poxessionem ‹ditte ecclesie›, terras notarii Nicolai Cortesii, poxessiones heredum de Stampis et alios confines, notarius Nicolaus Cortisius predictus non habendo recordium ad eius animam nec salutem, ymmo in preiudicium sue conscientie, possessiones, terras et territorium ipsum ipsius ecclesie tenuit et tenet presentialiter occupatum et occupatas illasque ac fructus provenientes et perceptos ex eis vel de eis in usus proprios convertendo, in damnum grave et preiudicium dicte ecclesie ac procuratorum ipsorum exponentium maximam lesionem; quas quidem poxessiones, terras seu territorium cum contentis in eis et inter eas et fructus forsitan perceptos et percipiendos per ipsum notarium Nicolaum, procuratores ipsi asseruerunt fore et esse dicte ecclesie et non ipsius notarii Nicolai inliciti poxessoris, sed dictorum procuratorum exp(onen)tium nomine ecclesie supradicte ipseque poxessiones seu terre et territorium per ipsum notarium Nicolaum tenentur iniuste et minus debite occupati; quas quidem poxessiones, terras seu territorium cum fructibus inde retrohacto tempore perceptis et habitis per notarium Nicolaum ipsum, minime restituere voluit nec vult, non obstante quod fuerat per dictos procuratores seu alios pro parte dicte ecclesie pluries requisitus etc. Et quia spoliatis maxime personis ecclesiasticis et procuratoribus iniuste ecclesiarum, est beneficio celeris restitutionis de // (c. 133v) iure occurrendum et secundum iura reintegrandum, reginali fastigio deman(dan)te quod ecclesiis et earum presulibus et ministris sit favendum undique et ipsis spoliatis sollicita restitutio subsequatur, pro ipsorum yconomorum et procuratorum quo supra nomine dicte ecclesie instanter petitur et instantius asseritur quatenus constito vobis et dicte vestre curie de predictis expositis per eosdem, sine dilatione iudicii et in fractus cuiuslibet inspecta ‹t(antu)m› substantia veritatis, que est amica legis et iuris ac veritatis, coram nobis et vestra curia summarie certis testibus fidedignis producendis per eos ac iuratis et examinatis per vos et dictam vestram curiam, si predicta exposita invenerit fore consona veritati atque vera expositioni ipsorum procuratorum atque et prout in dicta eorum petitione notantur, quod dignetur et placeat eundem notarium Nicolaum cogi et compelli mandar(e) ad restitutionem dictarum poxessionum et territorii dicte ecclesie fiende seu ipsis procuratoribus pro eadem, nec non et ad omnes fructus indebite perceptos et percipiendos per eum ex eisdem terris secundum iura, salvo iure etc. Et cum causa ecclesiastica sit que de iuris censura et constitutione principium sit merito confovenda et celeriter terminanda ordinario iudicio pretermisso, petunt pro Deo quod in hiis iuxta capitulum regni constitutionis ecclesiarum prelatis ut supra ecclesiis undique sit favendum causam ipsam, amputatis calumniis et dilationibus undecunque, tantum inspecta substantia veritatis mediante iustitia, terminetis cum quilibet debeat de iusititia contentari; // (c. 134r) et protestantur ipsi procuratores de expensis etc. et petunt predictam ac presentem petitionem admicti per vos et dictam vestram curiam omni via, iure et modo quo vel quibus de iure melius et aptius admicti potest et debet, ecclesiarum privilegio permictente. Quam petunt procuratores ipsi in actis vestre curie reddigi et inscribi eis et dicte ecclesie omni futuro tempore pro eorum certitudine et cauthela exinde valituram; et asserunt ipsi procuratores nomine dicte ecclesie quod presentem petitionem eorum coram vobis et vestra curia offerunt pro articulis et poxessionibusg suis, ecclesiastico privilegio permictente ac pro omnibus iuribus pro quibus et ex quibus melius et aptius pro parte dicte ecclesie possunt et debent causam ipsam iuvare et non aliter etc». Et eodem die eiusdem ibidem interrogatus dictus notarius Nicolaus per ipsam curiam super tenorem dicte petitionis, litem contestando negavit omnia posita in dicta petitione, salvis iuribus et defensionibus suis et iuramento de calumnia ab eisdem procuratoribus ipsius ecclesie et dicto notario Nicolao; et facta contestatione litis, datoque termino ad ponendum et ad probandum et deinde fuit per ipsum iustitiarium processum in dicta causa gradatim usque ad examinationem testium inclusive; et revocato ipso domino Antonio iustitiario a dicto officio succedenteque in ipso officio egregio viro Philippo Antonio Maramaldo de Neapoli
, per ipsum Philippum Antonium iustitiarium fuit in dicta causa processum demum usque ad sententiam inclusive condemnando eundem notarium Nicolaum ad restitutionem dictarum terrarum // (c. 134v) in dicta petitione contentarum, unde oriuntur fontes et defluunt aque, sitarum et positarum in civitate Potentie, in loco ubi dicitur alle Dragonare secundum insignia et limites positi iuxta dictas terras modo subscripto, videlicet: a parte septentrionis dicte terre vadunt usque ad terras dicti notarii Nicolai, que fuerunt quondam Andreutii de Lacupensuli, iuxta quandam terram seu novale que est arata et prope lacum, que terra est ipsius notarii Nicolai, et vadunt per angulum usque ad quendam lapidem qui est in costa montis supra ubi fontes oriuntur qui vulgariter appellatur lo Montecello et a dicto lapide versus meridiem usque ad serras dirictas, que serre confinunt cum terris Amerisii, que ad presens sunt eiusdem notarii Nicolai, a pedes ‹sunt› terre eiusdem notarii Nicolai que fuerunt eiusdem Andreutii et a serris in antea apparent limites ibidem signati ab olim inter eundem notarium Nicolaum et ecclesiam prelibatam, cum fructibus perceptis et qui a tempore litis contestate percipi potuerunt, necnon ad expensas fructuum perceptorum et percipiendorum. A qua quidem sententia sentiens se dictus notarius Nicolaus seu eius procurator agravatum, appellavit ad reginalem maiestatem et eius curiam obtinens a dicta curia dicti Philippi Antonii iustitiarii appellos et copiam dicti processus trasmissi eidem reginali maiestati et ad manus nostras ut iudici appellationum et nullitatum eiusdem reginalis curie devoluti. Nosque volentes et intendentes super causa huiusmodi procedere mediante iustitia et ei finem ponere, eosdem procuratores dicte ecclesie et dictum notarium Nicolaum fecimus citari per nostrum nuntium // (c. 135r) specialem ut in certo et peremptorio termino eis dato coram nobis Salerni comparere deberent in hospitio nostre habitationis visuri aperturam dicti processus et deinde ad anteriora processuri in causa predicta gradatim usque ad sententiam inclusive. Quo quidem termino veniente, die scilicet quinto mensis novembris secunde indictionis, Salerni, in hospitio nostre habitationis predicte, in iudicio et apud acta nostre curie, predicti notarius Nicolaus et donnus Antonius procurator, procuratorio nomine quo supra, se coram nobis ipsi curie presentarunt et de voluntate ipsorum procuratorum et petentium fuit facta apertura dicti processus et datus fuit terminus per nos utrique parti ad recipiendum copiam ex eodem et ad ponendum et ad probanudm ea que eis competunt in causa appellationis dierum quindecim, infra quos si voluerint ipse partes commictatur audentiam tantum ad partes, nec non prefixus est alius terminus ad examinari faciendum dictos testes predictos et ultra dictos dies quindecim aliorum dierum sex. Et eodem die eiusdem ibidem prefatus notarius Nicolaus fecit suum procuratorem ad causam predictam notarium Angelum de Orlando de Salerno in forma curie consueta; die predicto eiusdem ibidem prefatus donnus Antonius procurator, ut predicitur, dicte ecclesie cum potestate substituendi substituit loco sui ad predicta notarium Mathiam de Aulisio de Salerno presentem in forma curie consueta, die tertio mensis (decem)bris, secunde indictionis, quia dicti procuratores ipsarum partium dixerunt nolle aliqua de novo producere vel alia dicere in causa appellationis propterea voluerunt quod concludatur et terminetur ex actitatis in prima causa // (c. 135v) principali; et propterea de ipsorum procuratorum voluntate conclusum est ad sententiam et datus est terminus ad ipsam sententiam proferendam ad aliam requisitionem dicte curie, salvis allegationibus iuris et petitione expensarum. Et quia nos et nostra curia fuimus ad alia servitia reginalia occupati nequivimus dictam sententiam proferre hucusque et penitus intendentes causam ipsam terminare, iustitia mediante, eosdem procuratores partium predictarum requiri fecimus per nostrum nuntium specialem ut hodie die predicto vicesimo secundo dicti mensis (decem)bris, hora causarum, in hospitio supradicto, procuratores ipsi comparere deberent coram nobis sententiam per nos ferendam in causa predicta audituri. Quo quidem termino veniente, dicti procuratores se curie presentaverunt audituri sententiam supradictam, unde nos qui supra iudex Nardus, visis et diligenter inspectis totius predicte cause meritis et processu, non considerato ordine processus nec aliis sollemnitatibus, sed considerata intrinseca veritate eo maxime quia res ecclesiastica est, dicimus, pronuntiamus et iudicamus fuisse et bene et iuste iudicatum et male et iniuste fuisse appellatum. Et quia victus victori, maxime in causa appellationis, condemnandum est ad expensas, condemnamus dictum notarium Nicolaum et eius procuratorem ad dandum et solvendum dicte ecclesie seu procuratoribus ipsis sui parte, pro expensis factis per ipsos procuratores pro parte dicte ecclesie in causam appellationis predicte, precedente prius taxatione ut moris est et iuris tarenos decem hanc nostram sententiam proferentes lecta, lata et recitata est dicta sententia per nos anno, mense, die, loco et // (c. 136r) indictione predictis, presentibus magistro Ioanne Curiali, Francisco Veterense, notario Antonello Celentano de Salerno
, testibus subscribendis ad hoc specialiter vocatis et rogatis. In cuius rei testimonium certitudinem omnium et ipsius ecclesie Sancti Michaelis et omnium quorum et cuius interest et interesse poterit in futurum certitudinem et cauthelam, presentem sententiam exinde fieri fecimus et mandamus per manus dicti actorum notarii, signo eius solito signari, sigillo et subscriptione nostris muniri et predictorum testium subscriptionibus roborari.
C Fellecha
C notumfacimus
C rescripta
C anfractus
C deinde
Cpresentium
C testium
C preter