Scire vos volumus quod cum die quinto mensis martii secunde indictionis, apud civitatem Potentie, dum curiam regeremus in hospitio iudicis Meuli de Sacco de Potentia, posito in dicta civitate Potentie, videlicet in parocchia // (c. 131v) Sancti Girardi, suis finibus limitato, una cum iudice Antonio Bernalla de Capano
, iudice et assessore nostro, presente quoque ibidem notario Nicolao Cocio de Neapoli actorum notario, per reginalem curiam nobis datis omnibus conquerentibus, ad quos spectat officium, iustitiam ministrando, comparuerunt ibidem venerabiles viri donnus Nicolaus Martinus et donnus Nicolaus de Sturno, clerici et procuratores electi ecclesie Sancti Michaelis de Potentia, et quandam obtulerunt petitionem tenoris et continentie subsequentis: «coram vobis magnifico viro Antonello Pulderico, domini reginalis iustitiarii reginalium terrarum provincie Basilicate locumetenente et vestra curia exponunt humiliter venerabiles viri donnus Nicolaus Martinus et donnus Nicolaus de Sturno, clerici et procuratores eletti ecclesie Sancti Michaelis de Potentia, dicentes quod cum in questione olim habita inter tunc procuratores dicte ecclesie, ex una parte, et notarium Nicolaum Cortesium de Potentia, ex parte altera, de quibusdam terris et aquarum fontibus et decursibus dicte ecclesie positis et contentis in tenimento Potentie, in loco ubi dicitur Dragonara, suis finibus designatis, et de questione seu causa ipsa per curiam Philippi Antonii predecessoris vestri pro dicta ecclesia seu tunc procuratoribus ipsius ecclesie fuit sententia promulgata, succumbente dicto notario Nicolao convento et per ipsum notarium Nicolaum, post dictam latam sententiam, fuit ad sacram reginalem maiestatem seu ad eius sacrum Consilium appellatum; et visa sententia cum ap(pe)l(l)is et processu in eadem reginali curia per iudicem Nardum de Nola
appellationum et nullitatum per dictam reginalem curiam deputatum, // (c. 132r) provisum fuit et decretum in causa predicta fuisse bene et iuridice sententiatum et male exinde appellatum de causa predicta, ecclesia ipsa seu procuratores ipsius, subcubente dicto notario Nicolao convento ut patet per instrumentum et sententiam scriptam in carta pergamena exinde roboratum; quod instrumentum seu quam sententiam procuratores ipsi ad eorum seu dicte ecclesie cautelam et vestre curie certitudinem presentialiter representant etc». Qua petitione per nos et nostram curiam admissa, dictum instrumentum seu dictam sententiam, sicut predicitur, presentatum et presentatam recepimus, tenoris et continentie subsequentis: (si veda doc. 1408 dicembre 22). Nos vero attendentes quod officii nostri necessitas compellit ut iusta petentibus non denegetur assensus, quia nil prodest sententiam fieri nisi debita executio sequeretur, propterea vobis Nicolao et Donato quo supra vel eorum alteri mandamus expresse quatenus, visis presentibus, vos personaliter conferatis // (c. 136v) ad dictum locum Dragonarie de territorio et pertinentiis dicte civitatis Potentie, ubi dicta terra et aquarum fontes et decursus situate sunt et asseruntur esse et adhibitis tecum iudice, notario et testibus in numero oportuno, in poxessionem, proprietatem et dominium dicte terre seu dictarum terrarum unde et ex quibus oriuntur et transeunt dicte fontes, aque defluunt unde inrigantur diversorum benefitia atque lini, scitarum et positarum in dicto territorio dicte civitatis Potentie in loco ubi dicitur le Dragonare, iuxta poxessionem notarii Nicolai Cortesii que fuerunt quondam Dragutii de Lacupensule videlicet: a parte septentrionis iuxta quandam terram sue novale que est arata et prope lacum, que terra est ipsius notarii Nicolai et vadit per angulum usque ad quendam lapidem qui est in costa montis, supra ubi fontes oriuntur, qui vulgariter appellatur lo Montecello prout superius annotantur, dictos donnum Nicolaum de Martino et donnus Nicolaum de Sturno procuratores ut supra dicte ecclesie Sancti Michaelis seu alium vel alios sui parte inducatis ipsosque inductos, procuratorio nomine quo supra, manuteneatis et defendatis ad tenendum, possidendum, utifruendum per ipsam ecclesiam seu per procuratorem seu procuratores ipsius vel per aliquem sui parte tanquam dominam et patronam seu dominos et patronos pro parte ecclesie prelibate ac de eisdem disponendum tanquam de bonis aliis propriis ipsius ecclesie. Ac si in poxessionem dicte terre seu dictarum terrarum ex quibus oriuntur et transeunt dicti fontes inveniretis ac alter ipsorum invenerit aliquem detentorem, conductorem, inquilinum seu colonum, ipsum debeas a poxessione predicta omni modo expellere et // (c. 137r) ipsis procuratoribus dicte ecclesie seu alicui pro parte sua vacuam poxessionem ut supra debeas assignare, eidem inquilino seu colono conductori seu detentori ex reginali nostraque parte ad penam unciarum quinquaginta nostre curie appellandam in personam, siqui executioni resistere vellet, quam penam similiter simili modo et forma imponas notario Nicolao Cortesio predicto. Et quia in predicta diffinitiva sententia dictus notarius Nicolaus Cortesius seu eius procurator ad expensas extitit condemnatus factas in causa predicta tam in principali quam in causa appellationis atque in presenti comis(sio)ne per prefatos procuratores ipsius ecclesie quas una cum dicto iudice et assessore nostro et in presentia dicti actorum notarii in uncia una et tarenis quindecim in carlenis argenti taxavimus, sacramento procuratorum dicte ecclesie secuto, ut iuris et moris est. Igitur alia bona dicti notarii Nicolai perquiratis seu perquiras, in dicta civitate Potentie sistentia vel alibi et dictos procuratores dicte ecclesie Sancti Michaelis in poxessionem corporalem inducas dictorum bonorum, incipiendo a bonis mobilibus et in defectu mobilium, ipsos in poxessionem bonorum immobilium inducas tantorum bonorum predictorum quod assendant ad summam seu valorem dicte uncie unius et tarenorum quindecim extimandorum per duos vel tres probos viros dicte civitatis Potentie per te in premissis eligendos, possidendorum et tenendorum per ipsam ecclesiam seu procuratores ipsius tanquam dominam et patronam si per anni circulum non fierit ab eodem notario Nicolao de predictis uncia una et tarenis quindecim integraliter satisfactum, // (c. 137v) ipsos procuratores dicte ecclesie sic inductos manuteneas et defendas per penarum impositionem et exactiones per te faciendas ut supra dicto notario Nicolao seu aliis dictam ecclesiam seu dictos procuratores ipsius turbantibus seu molestantibus in poxessione predicta facturus fieri de executione huiusmodi tria puplica consimilia instrumenta, quorum unum penes te retineas, aliud dictis procuratoribus dicte ecclesie assignari facias pro eorum cauthela, reliquum vero nobis et nostre curie quanto citius poteris studeas presentari pro cauthela dicte curie et memoria futurorum; in cuius rei testimonium presentes vobis vel alteri vestrum fieri fecimus nostro sigillo ac niciis dicti nostri iudicis et assessoris et dicti actorum notarii communitas.
B Campanea
B fuerit
B Andreutii